Monday, December 03, 2018

Canonizationis Formula


CANONIZATIONIS FORMULA


[ EN  - ES  - IT  ]

Ad honorem Sanctæ et Individuæ Trinitatis,
ad exaltationem Fidei Catholicæ
et vitæ Christianæ incrementum,
auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatione præhabita
et divina ope sæpius implorata,
ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio

Beatos
Paulum VI,
Ansgarium Arnolfum Romero Galdámez,
Franciscum Spinelli,
Vincentium Romano,
Mariam Catharinam Kasper,
Nazariam Ignatiam a Sancta Teresia a Iesu March Mesa
et Nuntium Sulprizio

Sanctos esse decernimus et definimus,
ac Sanctorum catalogo adscribimus;
statuentes eos in universa Ecclesia
inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Amen.


Post a Comment