Monday, October 03, 2016

Indulto (Latina)


SOUTHVARCENSIS



Instante Excellentissimo Domino Petro Smith, Archiepiscopo Southvarcensi, litteris die 1 mensis iulii 2016 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice FRANCISCO tributarum, attentis expositis, perlibenter concedimus, ut celebratio Beati Ansgarii Romero, episcopi et martyris, in Calendario proprio ecclesiæ cathedralis inseri valeat, die 24 mensis martii, gradu memoriæ ad libitum quotannis peragenda.


Contrariis quibuslibet minime obstantibus.


Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 3 mensis octobris 2016.


Robertus Card. Sarah
Prœfectus

+ Arturus Roche
Archiepiscopus a Secretis



Post a Comment